- AUGUSTINUS (D)
- D. AUGUSTINUSfilius fuit Patricii et Monicae, Tagaste Numidiae urbe natus, A. C. 354. Mature studiis admotus, abhorruit a Graeca literatura, Poetarum fabulis et theatricis spectaculis deditus. Madaurum hinc, dein Carthaginem missus, paulo solutioris vitae fuit. Hortensii Cicer. lectio ipsi aliquem veritatis amorem ingeneravit, quam investigans, in errorem Manis incidit. Ceterum ingeniô tam acri, ut an. aetat. 20. ἀυτοδίδακτος Philosophiam imbiberet. Rhetoricam primo Tagasie, dein Carthagine, Romaepostmodum docuit, tandem Mediolanum a Symmacho vocatus. Ubi S. Ambrosiô auditô, purioris religionis initia hausit: quod opus divinâ gratiâ mox perfecit, vide Confess. eius l. 9. Sic baptizatus A. C. 388. dum in Africam redire constituit, in transitu Romae Manichaeos scriptis confutavit, Ostiae dum navigandi exspectat tempus, matrem amittit, Tagastem cum pervenislet, trienniô post Hipponensis Praesul eligitur. Ubi in vitia, errores Manichaeorum, et deliria Donatistarum acer, Imperatorum insuper auctoritatem imploravit, ad Zizania haec funditus eradicanda. Hinc in eius vitam Erronum insidiae: Cum S. Hieronymo aliquid litis ei intercesserat, ob huius paulo acerbius responsum ad epistolam eius, quâ de Petri et Pauli Apostoli ςυῤῤάξει, Antiochena agebat, sed sopitum. De Pelagio dein triumphavit, phavit, eiusque responsa ab Episcopis aliisque pro oraculis habita. Accepto de Semipelagianismi in Gallia initiis, de Praedestinatione SS.et Perseverantiae dono, scripta emisit. A Theodosio Iuniore tandem ad Ephesinum Concilium invitatus, obiit, Hipponâ a Vandalis iam obsesâ, A. C. 430 aetat. 76 Episcopat. 36. Urbe a Barbaris captâ et incendiô deletâ, cadaveri eius cum Bibliotheca et scriptis parcitum est: quorum illud postea Luitprandus Italiae Rex magnô pretiô a Saracenis redemptum, A. C. 725. e Sardinia genuam primo adduxit, dein Papiam transtulit, templô ibi Augustino dedicarô. Sigon. l. 3. Opera eius variis in locis edita: accuratissima impressio Frobenii est. Basileensis, A. C. 1529. Post hance antverpianae, Plantini, A. C. 1577. Parisiensi, A. C. 1586. sua laus debetur. Prodiêre quoque Venetiis, Lugduni etc. Hieronymus Vignierius edidit eadem in urbe, A. C. 1654. supplementum operum volum. 2. Fuit hic Augustinus Ecclesiae Catholicae fulgor, de quo hunc in modum scripsit S. Victor l. 1. De persecutione Vandalorum: Eâ, inquit, tempestate Hippo civitas obsessa est, quam omni lande dignus B. Augustinus, librorum multorum confector, Pontifex gubernabat. Tunc illud eloquentiae, quod ubertim per omnes Ecclesiae campos fluebat, ipsô metu siccatum est flumen, atque dulcedo suavitatis in amaritudinem absinthii versa est. Usque ad illud tempus 232. confecerat libros, exceptis innumerabilibus epistolis, vel expositione totius Psalterii, atque Euangeliorum, atque tractatibus popularibus, quos Graeci Homilias vocant, quorum numerum comprehendere satis est impossihile. Haec Victor. Erasmus eum vocat Incomparabilem Ecclesiae Doctorem. Montacutius Solidissimi iudicii virum, et infidei dogmatihus disceptandis Principem. Vide et Aurelius Augustinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.